Genesis 1-3 / BSVC Latin Transcript by Michaela Tvveedale

Text summary

From: Manuscript · Michaele Tvveedale · 2006

"Genesis 1-3 / BSVC" is a 2006 Latin transcript of the Latin Vulgate bible. It includes Genesis, chapters 1-3. It was edited and prepared by Michaela Tvveedale, et al.
Text cover art

Full Transcript

Latin a

Chapter 1

[1] In principio creavit Deus caelum et terram. [2] Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. 3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. [5] Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.

[6] Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. [7] Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus firmamentum, Caelum: et factum est vespere et mane, dies secundus. [9] Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. [10] Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

[11] Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. [12] Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. [13] Et factum est vespere et mane, dies tertius. [14] Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: [15] ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas. 17 Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram, 18 et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus. 20 Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. 22 Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus. 24 Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita. 25 Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, 

26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra. 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. 28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram. 29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: 

30 et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. 31 Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Chapter 2

[1] igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum [2] conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret [4] istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram [5] et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram

[6] sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem 8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat 9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali 10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita

[11] nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum 12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus 13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae 14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates 15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum

[16] praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius 20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius

[21] inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

Chapter 3

[1] sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi 2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur 3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur 4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini 5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum

[6] vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit 7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata 8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi 9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me

[11] cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti 12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi 13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi 14 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae 15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

[16] mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui 17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae 18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae 19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris 20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium

[21] fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos [22] et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum [23] emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est [24] eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vita

Source(s) a Tvveedale, BSVC, 1-2 launch .

Original source data

Page images a

Source record No.p. 4Image dateUnknown
Image dateUnknown
Source record No.p. 5Image dateUnknown
Image dateUnknown
Source a Tvveedale, BSVC, 1-2 launch .

Cite this page

MLA Modern Language Association (8th ed.)

OMNIKA Foundation Contributors. ""Genesis 1-3 / BSVC": Latin Transcript by Michaela Tvveedale." OMNIKA – World Mythology Index, OMNIKA Foundation, 11 Jun. 2019, omnika.org/stable/170. Accessed 26 Dec. 2024.

APA American Psychological Association (6th ed.)

OMNIKA (2019, June 11). "Genesis 1-3 / BSVC": Latin Transcript by Michaela Tvveedale. Retrieved from https://omnika.org/stable/170

CMS Chicago Manual of Style (16th ed.)

OMNIKA Foundation Contributors. ""Genesis 1-3 / BSVC": Latin Transcript by Michaela Tvveedale." Las Vegas, NV: OMNIKA Foundation. Created June 11, 2019. Accessed December 26, 2024. https://omnika.org/stable/170.

Bibliography

Jerome, Saint. Codex Amiatinus, c. 690-716 CE. Manuscript, Amiatino collection, Amiat.1 - IT:FI0100_Amiatino_1, Laurentian Medici Library, Florence, Italy.
Tvveedale, Michaela, et al., eds. Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam: Editio Electronica, Plurimis Consultis Editionibus Diligenter Præparata a Michaele Tvveedale. London, United Kingdom: Baronius Press, 2006.
rightColToggle

About

Biblical Genesis Creation myth Myth icon
Christian Belief system
God Main deity

God created everything in the course of six days, as follows: (day 1) the heavens and the earth—effectively the entire universe—followed by day and night; (day 2) a dome to separate heaven and earth; (day 3) land, from which trees and plant life is raised; (day 4) sun and moon; (day 5) creatures that dwell in the ocean, and; (day 6) animals and humans (Adam and Eve), modeled in his image. Afterwards, Adam and Eve ate the forbidden fruit from the tree of knowledge of good and evil. Upon eating the apple and gaining awareness, they were kicked out of the Garden of Eden and forced to live out their mortal days on Earth.